Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.17.1 Cic. Fam. 6.18.2 (English) >>Cic. Fam. 6.18.5

Scr. Romae ex. m. Ian. a. 709 (45). CICERO LEPTAE.

6.18.1

simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares ; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere

6.18.2 de Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere

6.18.3 de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ; quod videbatur mihi ille confidere

6.18.4 'oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. mihi quidem sic persuadeo me, quicquid habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse. qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum ; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.17.1 Cic. Fam. 6.18.2 (English) >>Cic. Fam. 6.18.5

Powered by PhiloLogic